- RUGA
- RUGAapud recentioris aevi Scriptores, platea seu vicus est, Graece ῥύμη, Gallis Rue, a rugis seu sulcis in fronte, quod id efficiant in urbibus, quod rugae in fronte. Ut autem bene esset urbs ἐῤῥυμοτομημένη, seu in rugas secta, duae maximae ac latissimae viae ducebantur olim ac sese πρὸς ὀρθὰς invicem secabant; coeterae minores utrique parallelae delineabantur. Quod in veterib. Coloniis et castris metandis Romani; ut et in urbibus suis Graeci condendis, semper observârunt. Imo in agrorum quoque metatione ac divisione publice facienda idem consectati sunt iidem Romani, per Decumanos et Maximos cardines. In metanda vero sic urbe, rugae seu viae vulgo cretâ solebant designari; in Alexandria, polentâ sparsâid factum; Romani viarum sectionem sulcô videntur delin eâsse, quô etiam vestigia murorum imprimebant etc. Quae secus sectae essent urbes, ut inter alias Athenae, κακῶς ἐῤῥυμοτομημέναι dictae sunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 821. In Ordine Romano et apud Anastasium in Vitis Paparum, vox Ruga frequens, sed quid ibi notet, non satis liquidum est. Vide supra ubi de Ruario, et plura hanc in rem, apud Car. du Fresne in Descr. Aedis Sophianae, num. 73.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.